- CEREA Coena
- CEREA Coenaapud Lamprid. in Heliogabalo, c. 25. Parasitis in secunda mensa saepe cercam cenam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoreum vel lapideam exhibuit: ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia quae ipse cenabat, quum tantum biberent per singula fercula, et manus, quasi comedissent, lavarent, imitatio fuit verae cenae, ex cera, ciborum simulacra exhibens. Sic etiam Ptolemaeus Sphaero Philosopho, ut illi veternum excuteret disciplinae Stoicorum, qui sapientem falsa opinaturum negabant, in secunda mensa ceream cenam apposuit: κηρίνας nempe ῤοιὰς, ut refert Laertius, l. 7. Casaubonus ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.